- RHAETIA
- RHAETIAregio gemina: prima inter ortum Rheni, seu inter Rhenum a capite usque ad lacum Brigantinum. Danubium, Lycum, et ortum Oeni: cuius populi Rhaeti, Grawpundner, et Italis Grisoni dicuntur. Altera, teste Welserô. Vindelicia appellatura Ptolemaeo, a primâ Lycô fluv. divisa. Aliis vero ex Lib. Notit. Rhaetia I. ea appellatur, quae Italiae contermina est, Insubriae scil. et Cenomannis Venetiae; in qua tota Rhaetorum regio, cuius caput est Curia, urbs et Comitatus Tirolensis continentur. Rhaetia autem II. a Curia usque Danubium, a Vindelicia seu Bavaria Lycô fluviô discreta; quae Suevia Cisdanubiana dici potest. Eius meminit Claudian. de Bello Get. v. 330.Prominet Hercyniae confinis Rhaetia sylcae.Vide omnino Cluverium, in Vindelicia et Norico, c. 2. Itemque de Ital. Antiq. l. 1. c. 16. Baudrando Rhaetia sumitur, vel Late, et sic post divisonem Imperii Romani continebat Rhaetiam propriam ad Austrum et Vindeliciam ad Boream, eratque pars Illyrici Occidentis. Postea ad Propriam restricta est: quae complectebatur totam illam regionem inter Alpes Rhaeticas et Tridentinas, ubi hodie Grisones, seu Rhaeti, Tridentina ditio, Tirolensis Comitatus et Vallis Telina, ubi fuêre Brigantii, Sarunetes, Rigusci, Vennones Tridentini, Breuni, et Genauni, inter Vindeliciam ad Boream, partem Norici ad Ortum, Galliam Transpadanam ad Meridiem, Helvetios ad Occasum. Vel Stricte; Ita nunc continet tantum partem Occidentalem Rhaetiae propriae, Vulgo Grisones, qui post varia inter sefoedera, tandem omnes sociati sunt A. C. 1471. in loco Watzerol; A. C. autem 1498. perpetuô cum omnibus Helvetiis foedere coierunt. Totaregio montibus horret, ideoque aspera et sterilis est, dividiturque, in Rhaetos seu Grisones foederatos et eorum subditos. Illorum partes sunt tres, Foedus superius, seu Canum, German. Oberpund, Gall. Ligue Grise; Foedus Domus Dei, German. Gotteshauss pund, Gall. la Ligue de la Maison de Dieu; et Foedus decem Iurisdictionum, German. Zehen Gerichten. pund, Gall. le dix Droitures. Sed Istorum sunt tres. Vallis Telina, Bormiensi s et Clavennensis Comitatus. Vide Grisones, Rhati, et quamque partem suô locô. Hinc Rhaetica iuga, quae et Alpes Rhaeticae, Monte Braulio Italis, et Wurmserloch German, quae ad Insubrum et Cenomanorum confinia excenduntur. Thscudo Rhaetico. Vide infra mons altissimus, inter Alpes Rhaeticas, inter Rhenum (ubi Curia) et Oenum occurrens, a Curia 6. leuc. in Ort. unde vallis Drusiana in Boream et Occidentem incipit. Inde Rhaetica vina, quibus maxime delectatum Augustum Caesarem scribit Suetonius, c. 77. maxime, inquit, delectatus est Rhaeticô. Hinc forte Virgil. Georg. l. 2. v. 96.—— Et quô te carmine dicamRhaetica? nec cellis ideo contende Falernis.In explicando Poetâ dissentiunt Seneca et Plinius. Priori enim l. 1. Nat. Qu. c. 11. videtur Virgilius incertus fuisse, laudaretne. an vituperaret Rhaeticum vinum. Posterior, l. 14. c. 6. ita: In Veronensi item Rhaetica, Falernis tantum posthabita a Virgilio. Quae posterior sententia Turnebo placuit, l. 29. Adversar. c. 26. et ad mentem Poetae propius accedere videtur.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.